Revelation of John 22

1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2In medio plateæ eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitæ, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium. 3Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi. 4Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum. 5Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. 6Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. 7Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri huius. 8Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi hæc ostendebat: 9et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiæ libri huius: Deum adora. 10Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri huius: tempus enim prope est. 11Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. 12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. 13Ego sum α, et ω, primus, et novissimus, principium, et finis. 14Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. 15Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium. 16Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. 17Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. 18Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri huius: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. 19Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ huius, auferet Deus partem eius de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his, quæ scripta sunt in libro isto. 20Dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu. 21Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Copyright information for VulgCC